dimanche 29 mai 2011

ANAS LATINA INDOMITA

Anno 2010

Disputatio de arte coquinaria hispanica.
Ars coquinaria hispanica francolligacorum studio tertia est.
Marina : Hispanica coquinaria mihi displicet quia pinguior est.
Celina : Mihi maxime placet, singulariter amo Churros, paellam, turrones et chorizzo.
Diana : Tantum amo Gaspacho, nam est frigida intrita, cum oleris, levis et sana. Sed mihi molesta est porcinaria et tortillae.
celina : Non recta es, mea sententia ars hispanica orbis terrarum optima est.
Céline , Diane , Marine  scripserunt. 


De fucatione
Nulla puella eisdem annis nostris nata fucationis morbum vitare potest. Enim puellae multis causis fucationi utuntur : pustulas  et defecta abscondere, facilius faciem suam spectare in speculo, partem muliebrem crescere, sibi confidere. Tamen secundum magnam puellarum partem fucatio non necessaria est. Sed quid pueri cogitant et aestimant ? Paulum fucationis non molestum eis est, dum puellae sub unguentis non se abscondunt.
Thalie, Laura , Solène, Pauline scripserunt.
« Les Cake de  Bertrand », nostrae aetatis crustula
Cake Bertrand, merx signata coriacea Lutetiae Parisiorum inventa, se exhibent « Frenchy » (francogallica ) et « kitch » (insolita, insolens). In anno Domini 1998, Didier Bertrand, dietae medicus, et Adolphe Besnard, illustraverunt crustula. Anno posteriore, tabernam aperuerunt Lutetiae liguritionis capsulae ornabantur imaginibus et chartis cursualibus  notissimas merces illustrantibus. In anno 2001 aperueruntt thermopolium theae ; elegantiam pristinam et  pristinarum  capsularum speciem servant, creatores inveniunt fiscos, scrinia, gemmas. Merx jam nota est ab Tokio usque ad Toronto, a Londinio usque ad Moscuam.
Anne, Pauline, Delphine  scripserunt.
De hiemalibus olympicis ludis
Hoc anno, in mense februario, hiemales ludi olympici in Vancover acti sunt. Multi homines e universis regionibus venerunt  ut athletas in omnibus disportibus spectarent : in patinatione, in nartis descensibus, in nartis saltibus, etc. Septentrionalis americana grex primum locum attigit gratia 9 numismatum aureorum, 15 argentorum, 13 aeneorum. Francogallici athletae non eodem modo successerunt, quia 26 punctus ab americana grege eos disjunxerunt. Optamus Francogallicis fortunam meliorem proximis ludis futuram esse. Utinam non agant ut Brian Joubert.
Astrid , Laure-Hélène  scripserunt.
De magno pondere vestium moris
Quanti momenti vestium mos est hodie ? Bracae genuenses angustae at bracae latae ferendae sunt ? Tunicula aut camisia ? Quid maxime aptum est ad recentissimum vestium morem servandum  ? Hodie adulescentes totam suam pecuniam ad vestes signatas emendas impendunt, et vestes quae exquisitae videntur Nike aut IKKS signuntur. Ita  scholaris vestis  constat ex bracis genuensibus caeruleis, camisia parva et caligae linteatae.    In fucatione observamus puellas eodem modo se gerere : quid ponemus cras mane in nostro facie ? Pigmentum fucus « L’Oréal », labris rubrum fulgens « Chanel » ?
Manon, Nolwenn, Chloé  scripserunt.
Aliquid novi Pompeiis
Si in feriis in meridiem Italiae itis, illud antiquum oppidum Campaniae visitate. Pompeiis nunc visitatoribus adhibendo birota licet transire urbem gratuito, ab amphiteatro usque ad villam Mysteriorum. Nonnullae novae  aliae domus publico apertae sunt : per exemplum Domus Julii Polybi in Via Abundantiae, Domus Pudicorum Amantium, sic appellata a pictura murali ubi duo amantes se osculantes. Apparatus moderni audiendi et imagines tridimensionales visitatoribus  explanationes praebent.
Magister
Pugna in alto mari.
Naves quae res auxiliares in Gazam ferebant vi armisque occupatae sunt. Impetus violens militum Israelianorum a Turcis et multis civitatibus damnatus est, Primus turcus Minister Erdogan terrorismum publicum evocavit, sed Ehud Barak, minister rerum militarium israelianus dixit homines in nave quadam militibus vehementer  restitisse cum eam occupare tentaverunt. Novem homines perierunt, et pacis processus inter Arabos et Israelianos semper in angusto est.
Magister
Gianna Maria Canale, stella  sempiterna
Nonne novistis orbis terrarum mirissimam histrionem, venustiorem quam Marilyn Monroe ? Etiam in sepulcro homines non immemores delirantes facit . Nata est  12 die septembris mensis 1927 et mortua die 4 januarii mensis 2009 ; maritus erat moderator Riccardo Freda qui eam moderavit in 12 pellicullis cinematographicis ; sed desperavit suos fanaticos quia partes non jam agit in anno domini 1964. Pulchritudo admirabilis, crura venusta et vultus bellus telefisiones nostras etiamnunc  illuminant (mementote, fuit secunda in « Miss Italiae » quia judices ebrii erant et ei tropheum non dederant). Memoriam immortalem !
Etienne, François, Vincent, Arthur  scripserunt.
Qui es Marcellus Gotlib ?
Marcellus Gotlib taeniae nubeculatae delineator est. Delineare incipit in actis periodicis a René Goscinny moderatis « Pilote », et pingit « Rubriques à Brac » « Dingodossiers ». Fabulae suae sunt imitationes  depravatae  in quibus clari viri sicut Isaac Newton, René Goscinny aut ipse iterum atque iterum ridiculi se ostendunt.  Multas personas creavit  ut superheroem francogallicum Super  Dupont (qui defendit caseum camembertum) et canem Gai-Luron. Hodie Marcellus Gotlib Aquam Glacialem (Fluide Glacial) acta periodica regit.
Romain, Armand  scripserunt. 
De hiemalibus ludis olympicis in Canada
Hieme posteriore in Vancover, ludi olympici per  februarium mensem acti sunt. Francogallici ratione idonea contenti sunt quia 11 numismata obtinuerunt, id est eorum numerus maximus numismatum. Sed ob praeparationes strenuas multas spes  habebant. Septentrionalis grex americana ludos superavit quia 37 numismata obtinuit. Infeliciter fortuito dum se exercebat periit lusor georgianicus. In Russia, in Sochi, mox post quattuor annos francogallicos athletas supportare poterimus.
Pierre, François, Maxime  scripserunt.
Mickael Jackson, ubi es ?
Musicae modernae pop rex Michael Jackson non mortuus esset die 25  januarii mensis 2009, contra gentis suae affirmationes ? Nonnullae res insolitae probare hanc hypothesin possent . Ita cum repertus est mortuus fuisset, nosocomii camerae  ex autoarcera exeuntem virum validum demonstraverunt. Secundum  majorum morem in corporis expositione ante funus, feretrum apertum est ; Michaelis feretrum conclusum est. Per colloquium cum diurnariis, frater suus dixit in aeroportum Michaelem salutare venerat, pro nosocomio, et die funeris aeroportus proximus prohibitus est ob aeronavem ignotam  ad ignotum locum cum ignoto domino.
Anouk, Maelenn, Anne, Pauline  scripserunt.
Michael semper vivens ?
Die 25 januarii mensis 2009, universi homines in toto mundo nuntium acceperunt : Michael Jackson mortuus est impetu cardiaco ! Horrorem ! Sed nonnullis post diebus, sesim rumor profundebatur : pop musicae rex non mortuus esset, sed semper vivens ! O beatitudinem maximam nostris cordibus ! Homo enim arcanus petaso et perspicillis indutus in funeribus praesentibus gentibus mirus visus est. Aliquis auxilium  Michaeli petivit nec e domo… Michael esne revera mortuus ?
Nonnullae fanaticae omnino insanae Enora, Laura, Maelle  scripserunt.
De  atramento in Ludoviciano delta
Hominum insania rursus affecit. Plus quam 8 000 petrolei  litrarum in Mexicano golfo effunduntur. « Deep Water » (aqua alta latine) societatis petrolificae BP contignatio displosivit antequam depressa est ob defectuosam rem mechanicam ( fistula subquanea abrupta est). Si petroleum litus attingit, pollutio animalia et planta strangulabit. Si petroleum dispergitur per deltam, ecosystema in res periculis erit, animalia et incolae contaminatione afficiantur.
Benjamin, Lucas, Julien  scripserunt.